LACUATA Vestis

LACUATA Vestis
LACUATA Vestis
uti Salmas. legit apud Isid. pro Laculata, est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos, aut additos acu, Graece παοῖς πλινθίοις διειλημμένη. Sic Lacuata tecta Cic. in Tusculan. uti legit Serv. pro laqueatis, a genere caelaturae dicta, quod lacus quadratos haberent: inde lacunar et laquear. Lacus autem im veste figura etiam quadrata, et idem quod πλινθίον; quâ voce ῥαβδοειδεῖς figuras in vestibus Gallorum Diod. Sic. indigitavit, uti Scalig. ad Varron, animadversum, qui scribit Gallos gestare σάγους ῤαβδωτοὺς, πλινθίοις πολυανθέσι καὶ πυκνοῖς διειλημμένους. Sic virgatae vestes et rhombis distinctae, et laterculis divisae et scutulatae, et lacuatae, eaedem omnino, Salmas. ad Vopisc. in Carino, Vide etiam hîc passim, inprimis infra in voce Quadra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ABLAQUEARE — corruptô sermone, ut in sexcentis aliis factum est, pro ablacuare, h. e. lacus et fossas circa arborum radices facere, ur non obseure indicant Columella l. 4. c. 8. et Palladius l. 2. c. 1. qui lacuum et lacusculorum passim in ablaqueationibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”